invitus suscipiebam, existimans mihi
salutarem fore; sed contrarium usus
mox docebat, cum ita omne tempus
ad colendas litteras humaniores mihi
refecaretur. His tamen non obstantibus
sub initium academicae vitae Logicam
et Metaphysicam à D. Hartschmidio à D. Hartschmidio,
Ethicam à Prof. Kuhnio, Mathematicam
à Prof. Reichelt, Rhetoricam vero,
et Graecismum una cum Hebraismo à
Magistris privatim legentibus, audivi.
Postea vacillante animo, utrum Theologicae,
Jurisprudentiae me addicerem; consilia
hac in re expetii à M. Koenigio Archi-
diacono et Sutorio Conrectore meri-
tissimo: quorum ille suadebat Jurispruden-
tiam, hic Theologicam. Verum cum
Institutionale Collegium sub D. Feltiio
incipere vellem, diuque mecum deliberarem
quidnam faciendum, deus quem precibus im-
ploraveram, ut mihi viam monstraret,
rem totam mirabiliter intervertit.
Hac enim mente templum ingredienti
amicorum quispiam mihi obvius procedebat,
consultaturus mecum, quae via sibi
ingredienda esset, Theologiae an verò
Jurisprudentiae: collatis precibus atque
consiliis ad sacra studia nos animum
adjicere velle mutuo compromisimus. Funda-
menta igitur in Koenigii Theol. positivam
sub D. Zentgravio posui, inde gradum
provens Exegeticum, Disputatorium,
Morale, Homileticum practicum, et histo-
ricum sub D. Wagnero addidi: denique
examini trimestrali à D. Faustio Praeside
habito, assidue interfui. Quare factum
est ut licentiam obtinerem conciones
habendi matutinas. Neque hic silentio
praetereundum, quod, favente deo, mensam
liberalem apud D. Papelier Medicum
ut et Stipendium ex patria adeptus fuerim: