adscriberer//ptus// annoque aetatis decimo
quarto potestatem in Academiam
proficiscendi a magistris meis
//publice// nanciscerer, quamquam in duos
propemodum annos propter
nimiam adolescentiam, consilio
meorum, hic abitus fuerit dilatus.
Hoc in divini nominis gloriam
de universae vitae meae cursu
profitendum mihi est: quanto
studiosius Deum coluerim,
quantoque minus animum
rerum vanarum studio pollu-
erim, tanto eum plus incremen-
ti et successus, cum in reliquis
rebus, tum in studiis praesertim
mihi largitum fuisse. Contra
quo magis a Deo alienus et mun-
do deditus fui, tanto magis
per ambages oberravi, et magno
opere parum profeci, id quod
dies me deinde docuit, eamque
opinionem ex animo exemit,
qua mihi persuadebam, me optima
via incessisse et praeclaros pro-
fectus fecisse. Timorem igitur
Domini sapientiae esse initium
vel damno meo sum expertus.
Neque satis est teneram aetatem
ad sanctam aeterni numinis
cultum institui: sed in tempore
etiam, ut sibi ab insidiis mundi
caveant, oportet eam commo-
neri: exempla namque ubivis
obvia docent, adolescentes in-
genio probo et modestia lauda-
bili, ad omnem honestatem //educatione// con-
formatos, cum ex disciplina
domestica dimissi, in scholis aut