Academiis complurium con-
sortio implicantur, malis exem-
plis facile corrumpi et quasi
a torrente impietatis auferri.
Ea in primis aetas, quae anno
13, 14 et 15 continetur, corru-
ptionis periculo maxime est
obnoxia, atque adeo quam di-
ligentissime ab educatoribus
custodienda. Multi enim, credo,
sanctiorem vitam viverent, si
quo tempore primum iuveniles
cupiditates effervescebant, et
speciosa mundi vanitas ani-
mun tentabat, intra termi-
nos suos prohibiti fuissent.
Equidem ita //sic// existimo, si non
solum verae pietatis fundamenta
in animo iacta essent meo

si, qui me educabant, non id
tantum operam dedissent, ut
pietatis fundamentum in ani-
mo iaceretur meo, sed etiam
ut artes hominum malorum
et insidias ad corrumpendos
mores bonos compositas //probe// co-
gnoscerem, non futurum fuisse,
ut frequentatio scholae publicae,
quae per se multum habet com-
modi, novam mihi negligendi
moris sanctioris occasionem
praeberet. Cum enim gymnasium
ingrederer, etiam tunc crebro
ad Dominum orando accedebam,
magnoque rogabam opere,
ut, qui mecum in ipsius timore
conspirarent, eos mihi amicitiae
vinculo coniungeret. At vero
inter tot malorum exempla
et conciliata sensim cum quibusdam