familiaritate, fervor pristinus
magis atque magis frigescebat:
ad mores aliorum me componebam,
honorem adamabam, eiusque stu-
diosus eruditionis laudem secta-
bar, aliisque antecellere cupiebam.
Quod vero a commilitonibus, qui
propemodum omnes me duplo natu
erant maiores aetas mea con-
temneretur, de//sub//mittendi coram Deo
animi habebam occasionem //incitamentum//.
Quanto autem magis hic contemtus
imminuebatur, tanto eram corru-
ptioni //in dies// subiectior, ut iam tum
comperirem, mundum nobis plus
assentando et blandiendo quam
spernendo et despiciendo nocere.
Neque tamen studiorum littera-
riorum cursum retardari passus
fui; sed in eo progredi semper
adlaboravi, quamquam non
eo consilio, ut gloria divina per
me olim illustrari posset, et ali-
orum felicitas iuvari, sed po-
tius honoris atque commodi
mei studio. Quo fiebat, ut
facilis et expedita scribendi
//ratio// mihi non arrideret, sed eos
maxime auctores, qui elatiori
et grandiori sermone usi fuerunt,
studiose imitarer: praesertim
cum hoc institutum meum lau-
dari videns, magis q magisque
inani gloriola efferrer. Sed
edoctus meliora et ad Ciceronis
lectionem revocatus, ut //ad// facilita-
tem et perspicuitatem sermonis, qua-
lis in Laelio, Tusculanis quaestionibus,
epistolis etc. deprehenditur, ora-
tionem meam conformarem, operam dedi.