Eodem anno 1679 Kilonium
ire a meis iubebar, idque rogatu
avunculi mei, Antonii Heinrici
Gloxinii, qui cum stipendii Schab-
beliani dispensator esset, illud
mihi, familiae Schabbelianae proxi-
mo agnato, collaturus erat.
Eiusdem iussu in convictum
et domum D. Kortholti,
Academiae illo tempore Pro-
Cancellarii et Professoris pri-
marii, ad habitandum conce-
debam: quippe in cuius disci-
plinam atque custodiam et
ego, et reliqui commilitones
stipendii Schabbeliani partici-
pes, maxime traditi eramus:
eaque potissimum caussa fuit,
ut integrum fere triennium
inde ab auctumno anni 1679 in
hac Academia versarer. Hic
igitur perrexi in studiorum
curriculo; primo philosophi-
corum, quae nunc variis exerci-
tationibus maturare adni-
tebar. Inprimis in Metaphysica
et Ethica totus eram, de earum
usu in Theologia maxime solli-
citus. Physicam, Morhofio
magistro, Acroases de historia
naturali faciente, imbibere
laboravi. Praesertim dedi operam,
ut, sub eiusdem viri summi
institutione, latinitatis mai-
orem compararem facultatem,
et solidiora eloquentiae, tam
sacrae, quam profanae, iacerem
fundamenta: quo consilio ipsum
privatissime audiebam. Accessit
ingens polyhistoriae //amor//
//
Singularis accessit amor polyhistoriae sive
studium cognitionis auctorum, quod