quad iam Erfordiae in animo radices
egerat, et quo impellebar, ut
praelectiones polyhistoricas
eo tempore habitas, assidue
frequentarem.
Avunculus meus, me //eiusmodi rebus// plus quam
//maiorem, quam// par esset in cultura sanctioris
disciplinae,
eius modi rebus //operam//~~
operam navare cognoscens, ut ab iis
me abstinerem, suadebat quidem
sed tam alte hoc studium in
animo insederat, ut ille non
optime videretur mihi consulere
illa quam maxime necessaria
opinanti, quae et ipsi harum
rerum amatores reliquarum
scientiarum ornamenta //tantum// esse
credunt; a me autem pro misera
mentis conditione ad pom-
pam et speciem comparabantur.
Duce //Kortholto// Theologiae cultu-
ram prosequutus sum, lectiones
eius theticas, polemicas et exe-
geticas frequentans, ipsiusque
et aliorum scripta ab ipso
commendata diligenter volvens.
Ad habendas praeterea e suggestu
conciones sacras animum ad-
pellens //et// ad methodum Helm-
stadiensem, quam nonnulli di-
cebant, forte delapsus, studiose
Aristotelis Rhetoricam com-
mentariis Schraderi illustratam
perlegi //et// Locos communes secun-
dum Schraderi methodum con-
feci, ausus deinde, cum in urbe,
tum in pagis, ad populum
pro concione verba facere; at
non ex eo principio, de quo
Paulus 2 Cor. 4 Credo, inquit,
ea propter loquor.