Sentiebam eo tempore gratiam divi-
nam me sensim derelinquere, quippe
idque mea culpa atque vitio fieri,
quod, cum saepenumero ad corri-
gendam animi pravitatem me for-
tissime impulisset, non solum non
obtemperavissem, sed longius in
dies a salutis via aberrassem.
Quapropter mentis castae atque
religiosae curam quidem renovavi,

Quapropter renovavi quidem Do-
mini quaerendi et colendi studium,
magis tamen in rebus externis, quam
in vera mentis emendatione illud
posui. Cantavi et oravi multum,
libros sacros assidue legi, templa
frequentavi; quodam ex peccatis
dolore adfectus, vel cum lacrimis
delicta mea verbi divini ministro
sum confessus: haec vero sententia
nihilo minus animo constabat,
honores, divitias vitamque fortu-
natam adfectare, cum lege divina
non pugnare. Quamvis igitur
reliquorum //me// peccatorum poeniteret,
απιστίας tamen non poenituit,
quae profecto altas in animo meo
radices egerat. Nam ubi nulli
sunt fructus fidei, caritas, gau-
dium, pax et alii, ibi nec ipsa
fides est, sed species et opinio fi-
dei. Neque tamen negandum est,
per annum illum et dimidium,
quem domi commorabar, externam
vivendi rationem paulo fuisse,
quam antea meliorem. Nam
in doctrinae studiis nihil industriae
reliquum feci, vitam ad honestatem
composui, animo tamen vera
tranquillitate nunquam gau-
dente. Aliis quidem hominibus