Ipse gravissimum quodque im-
pedimentum manu potenti
//opinione et spe mea celerius// sus-
tulit: //ego vero,// quia eodem tempore
mentem meam immutabat,
omnem occasionem sanctioris
cultus Deo exhibendi cupide
arripui. Iam quasi diluculum
mihi exortum erat, aut velut
in nocte sublustri et serena ambu-
labam: pedem in templi limine
posueram, sed quo minus ingre-
dererer, infixa penitus menti
rerum pereuntium veneratio im-
pediebat. Voluntate magis ma-
gisque ad bonum ferebar, sed
consuetudinis inveteratae vitio
toties et verbis et factis prae-
ceps labebar, ut multum inde
sollicitudinis in animo nascere-
tur. Inter haec tamen ea mentis
erat ratio meae, ut valde ama-
rem pietatem, de ea non fictos
et fucatos sermones facerem,
familiaribusque meis testi-
ficarer me Dei serio studio in
posterum colendi propositum
cepisse: quo fiebat, ut quibus-
dam bonus esse Christianus vi-
derer, et postea temporis non-
nulli, se manifestas mutatae et
emendatae vitae notas in me
tum deprehendisse, declararent.
Mihi vero Deoque exploratum
est, ea me tempestate studio
rerum vanarum nondum fuisse
liberatum, malique vim tantam
in me exstitisse, ut adversus
eam, tamquam puerulus adversus
gigantem aliquem //robustum// pugnare viderer.