Quid me fuisset miserius, nisi
conversa esset rerum mearum
facies. Altera enim manu
caelum, altera terram tenere,
Dei mundique idem amicus
esse aut cum neutro certo et
constanti foedere me consoci-
are volebam.
Sed, o magnitudinem amoris
divini, quo in Christo Iesu
humanum genus aeternus pater
complexus est! Non ille me
propter pravitatis meae gravi-
tatem abiecit; sed patienti
me ferens animo, imbecillitatem
meam ita sustentavit, ut
animum semper spes aliqua
haberet, fore ut tandem ali-
quando tenebris prorsus discus-
sis sol iustitiae in me exori-
retur. Sub hoc ipsum tempus
divina providentia saluti meae
quam amantissime prospiciens
Lipsiam, ubi varia subinde mihi
impedimenta in virtutis via
obiecta fuerunt, iussit me
relinquere, iniecta avunculo
meo, D. Gloxinio hac mente,
ut me iterum stipendio Schabbe-
liano ornaret, cupiensque ut
nulla in re maiorem, quam in inter-
pretandis sacris litteris operam
collocarem, Luneburgum iuberet
proficisci, D. Sandhagenii, Super-
intendentis eo tempore Luneburg.
opera in hoc studio usurum.
Eo igitur ineunte vere anni 1687
tanto libentiori concessi animo,
quanto spes //mihi// fuit maior, hac me //via//
ad christianae vitae felicitatem
atque facilitatem aliquando enisurum
esse.