B. Io. Musaei Collegium Systematicum
Mscr. quod frequens legeram, inde
fluctuantem mentem confirmaturus
legendum, sumsi: at nihil solatii
in eo reperiens mox abieci.
Ad scripturam vero sacram, veluti
ad portum fugienti in mentem
venit, posse dubitari an biblia
divinae sint auctoritatis: Turcos
Coranum suum, Iudaeos Talmudum
tanquam oracula divina agnoscere:
non liquere, cui sit adsentiendum.
Ita vero ingravescebat haec mentis
tempestas, ut omnia mihi theolo-
giae christianae capita, et ipsa
de Deo doctrina incerta atque
dubia videretur, neque plane
haberem, quo pedem figere, aut
//ubi// mens requietem invenire posset.
Non vero existimandum //est//, vano
et protervo animo doctrinam
celestem me repudiasse et flocci
fecisse: volebam, sed non poteram
assensum praebere. In hac ipsa
porro animi perturbatione et
densissima nocte Dei gratia
negotiosa fuit, et sensim ita
mihi vitae omnis anteactae
errata et peccata detexit,
ut tandem, quum me falsa fidei
persuasione deceptum adhuc
fuisse deprehenderem, omnia
mea facta, dicta atque cogi-
tata non nisi invisas divinae
sanctitati sordes fuisse, ex-
ploratum mihi esset.
Vel invito lacrimas gravissi-
ma expressit miseria adegit-
que, ut precarer, vellet Deus,
si quis esset Deus, opem mihi
ferre omnium miserrimo.