Quae me extrinsecus circumsteterant
impedimenta, ea Deus simul omnia
sustulerat: solitudinem meam
piasque cogitationes, cum solus
museum inhabitarem, non erat
qui turbaret, eoque accedebat,
quod cibum cum hominibus probis
atque piis caperem. Vix adveni,
cum in aede St. Iohannis ut ad
populum e suggestu dicerem, multo
ante quam ipsa concio esset haben-
da, rogarer. lam vero sic adfe-
ctus erat animus meus, ut non
tam me exercere, quam auditores
ad pietatis culturam excitare
oratione sacra studerem. Quam
rem cum agitarem animo, incidi
in verba, quae Ioh. 20,31 habentur,
eramque vivae fidei naturam
et ab ficta atque imaginaria
differentiam propositurus.Ho
In hoc autem argumento cogitati-
ones meas figenti succurrit
me ipsum eiusmodi fidei, quam
in concione essem requisiturus,
expertem esse. A concionis igitur
meditatione ad me ipsum cura
omnis se convertit: fide enim
me destitutum esse, id me magis
atque magis sollicitum reddebat.
Aliis atque aliis solatiis moerorem
hunc lenire cupiens, nusquam
adquiescere potui. Adhuc quidem
divini luminis efficaciam in me
parum expertus, rationem solitis
//tantum// argumentis ad credendum inducere
consueveram; eodemqueratione //modo//
nunc etiam consulere mihi adlabo-
rabam: sed tantum abest ut consule-
rem, //ut// maioribus subinde dubitationi-
bus mens anxia sollicitaretur.
impedimenta, ea Deus simul omnia
sustulerat: solitudinem meam
piasque cogitationes, cum solus
museum inhabitarem, non erat
qui turbaret, eoque accedebat,
quod cibum cum hominibus probis
atque piis caperem. Vix adveni,
cum in aede St. Iohannis ut ad
populum e suggestu dicerem, multo
ante quam ipsa concio esset haben-
da, rogarer. lam vero sic adfe-
ctus erat animus meus, ut non
tam me exercere, quam auditores
ad pietatis culturam excitare
oratione sacra studerem. Quam
rem cum agitarem animo, incidi
in verba, quae Ioh. 20,31 habentur,
eramque vivae fidei naturam
et ab ficta atque imaginaria
differentiam propositurus.
In hoc autem argumento cogitati-
ones meas figenti succurrit
me ipsum eiusmodi fidei, quam
in concione essem requisiturus,
expertem esse. A concionis igitur
meditatione ad me ipsum cura
omnis se convertit: fide enim
me destitutum esse, id me magis
atque magis sollicitum reddebat.
Aliis atque aliis solatiis moerorem
hunc lenire cupiens, nusquam
adquiescere potui. Adhuc quidem
divini luminis efficaciam in me
parum expertus, rationem solitis
//tantum// argumentis ad credendum inducere
consueveram; eodemque
nunc etiam consulere mihi adlabo-
rabam: sed tantum abest ut consule-
rem, //ut// maioribus subinde dubitationi-
bus mens anxia sollicitaretur.