rogabat, ut quos ipsi spiritua-
les dedisset liberos, eos conserva-
ret atque custodiret; librumque
superiori anno de plenitudine
spiritus publicatum tam largo
bearet fructu, ut in omnium
lectorum animis ipsi spiritus
fructus largo proventu nasce-
rentur. Et quod praesentes amicos
partim suo ministerio ad christi-
anae vitae culturam perduxisset,
partim //in ea// confirmasset, vellet
singulos bonis suis cumulare;
es ratione //sic enim// sibi exploratum esse,
fore, ut aliquando cum ipsis
coram throno divino consti-
tutus vere dicere posset: ecce
me et liberos, quos mihi dedisti.
//Addebat,// adfirmare Salvatorem; quae-
cunque patrem meo nomine
rogaveritis, ea faciam; item,
scio, pater te me semper au-
dire: iam vero cum hae preces
in Christi nominae//e// missae sint;
se confidere, eas auditas fuisse
seque fide accipere et adpre-
hendere, quae precati fuissent;
nam habere eum haec bona
omnia, qui credat.
Hoc est argumentum earum
precum, quas supra dicto 24.
Maii die ad Deum fundebat:
in sequenti autem die, in quem
Dominica Exaudi incidebat,
sub vespera, morbo postremo
eoque gravissimo correptus
fuit: quo ingruente, serventi
animo caelestem patrem rogavit
doceret eum, non modo ad ipsius
voluntatem facere, sed etiam
pati, ne quemquam aut verbis
aut vultu offenderet, quin
quidquid ageret disceretque, in