liberos; (id quod de largo muneris
fructu intellexit) sin vero, morior:
da mihi liberos, more roris matu-
tini; da mihi liberos tot, quot
sunt stellae in caelo. Instar cana-
lis, sic perrexit, me esse voluisti,
per quem aquae vivae in aliorum
etiam derivarentur animas: ita
exundare eas iussisti, ut nulla
sit pars orbis, qua non manave-
rint. Ergo et ulterius, te iubente,
manent, ut fallantur opiniones
hominum, ut porro manent veren-
tium: sed uberiori copia iube
fluere, ut magis atque magis
excrescat hoc bonorum tuorum
flumen et ad finem usque saeculi
abundet. Porro his verbis
in //hac// precatione usus fuit:
commemoravit, visum fuisse
Deo, ut ipsum.
Abiebat porro:
Deum ita secum egisse, quemadmo-
dum cum infante agi posset, qui
in mensa poneretur, cui domestici
et amici munuscula, quibus
se oblectaret
// oblectationis caussa// in sinum coniicerent:
ita orphanotropheum sibi a Deo
datum, atque ad illud se constituisse
tum fuisse, ut quid Deus faceret,
//diligenter// observaret: saepius cogitantem
quando tandem finem liberalitas
patris caelestis habitura sit
comperisse verum esse, quod de
Deo praedicatur, aperis benignam
manum. Cubitum euntem nova
praeteriti diei munera celebrasse;
Cubitu surgentem plenam quasi
utramque Dei manum vidisse
bonorum. Quam spem et fiduciam
Deus animo suo inspiraverit, eam
non falsuram esse, fore nimirum
ut bonis prioribus maiora
sint posteriora. Tum vero Deum