d. 13. Jan: 1714
Geschrieben an den regirenden Herrn Grafen
von Promnitz; und dabey die Programmatá ge-
sendet.
Herr Pr. Lange referiret per schedulam, daß der Herr
Gener. L von Natzem. wegen der so genannten agi-
tationen sehr bekümmert sey, daß sinistra fama davon nicht
dem guten schade. Coniecit isthuc me in solicitudinem et
in preces, quibus ad DEum fusis, animus anxietate libera-
tus fuit, statimque litteras ad Curatores Academiae
scripsi, quibus felicia novi anni auspicia iis compre-
catus obtuli Programmata, et adieci succinctam et
innocentem de Agitationibus relationem. Hanc epistolam
cum Collegis communicavi, qui calculo suo eam approba-
runt. Dictus Gener. interfuit der Singstunde, postea me
convenit, et non modo epistolam illam approbavit, sed
etiam consilium, quod animo conceperam de altera epistolar
ad Comitem Dhona scribenda, ac monitis salutaribus
utramque epistolam correxit. Itaque hanc etiam episto-
lam scripsi, et cum Com: Dhona illam, quam ad Cura-
tores exaraveram, communicavi, eum precatus
ut moderatiora consilia in hoc negotio Regi suggerat,
suaque relatione famam de ea re sequiorem antever-
tat. Has autem epistolas submisi consilio Dni Cansteinii,
ut quid de iis agendum sit, ipse statuat.
Ad Krauttium, den Geh. Kr. R. scripsi, reci-
proca ei persolvi vota, et gratias egi pro munere
100 Imper: quo impertivit orphanotropheum.
In der Singstunde immoratus sum explicationi et
applicationi v. 22. c. 15. Marci.
Accepi litteras a D.r Zeitfuchs, Diac: Stolbergensi,
et a Past: Saulio zu Rosperwende. Ille misit 4 Imper.
von der Frau Cantzl. Dreyschärffin, tancquam ab anonyma
narrat relationibus, quas miseram, de Missionariis, lecti [?]
permotam personam aliquam fuisse, ut 100 Impp. alic[?]
orphanotr. et 100. impp. Missioni Danicae destinare[?].