vote summittam. Interea non ingratum Tibi, quae est bonitas Tua,
futurum credidi, si nonnihil his quoque literis inferrem. Nimirum
occasione versus quinti cap. 1. Ep. ad Philip. in eam meditatio-
nem incidi, qua ratione tot voces graecae hebraicaeque in Veteri
ac novo Testamento partim absque omni mutatione servatae, par-
tim ad analogiam linguae vernaculae transformatae, specie ma-
gis quam reapse alia lingua donatae sint? Occurrit hic τὸ
έυαγγέλιον, ubi Lutherus Germanice: am Evangelio. Versu
primo huius capitis ἐπίσκοποι dicuntur in versione Bischöffe quae
et ipsa non germanica sed graeca derivatione vox est, quam
germani vel plane non intelligunt, vel sensu alieno capiunt,
finguntque in Veteri Ecclesia Episcopos, quales hodie eminen-
tes dignitate Viros pluribusque ecclesiis particularibus praepositos
hoc nomine appellari audiunt. Tum autem temporis diversa
illa functionum ecclesiasticarum nomina non ambitio seculi
et inanis titulorum pruritus sed necessitas temporis et circum-
spectus Apostolorum zelus invenerat, ideoque plures in una
Ecclesia erant Episcopi, h. e. inspectores et vocabulo germanico:
Aufseher. Cum igitur vicina vox: διαϰόνους, voce vere germa-
nica expressa sit, denen Dienern, etiamsi nomen officii, quod
hodie gerunt diaconi potuisset retineri, cur non vocabulum
ἐπίσϰοπος ita translatum est ut a Germanis intelligatur? Ita
Gal. IV, 14 Pauli verba: ὡς ἄγγελον ϑεοῦ ἐδέξασϑέ με: ger-
manice reddita: Ihr nahmet mich auff als einen Engel Got-
tes. Ubi certe τὸ ἄγγελον translatum non est. Nam ἄγγελος
angelus, Engel est una eademque vox una alteraque litera sal-
tem ad diversarum linguarum analogiam conformata. Quod
si vero usum vocis non tantum in aliis Auctoribus sed et in
ipso Novo Testamento (e. g. Luc. VII, 24) animadvertamus