videmus Graecis ἀγγέλους esse, qui Latinis nuntii, Germanis Boten,
Gesandten. Cur non igitur aequiescere poteramus in usitatissi-
ma significatione, verba ita vertendo: Ihr nahmet mich auff
als einen Boten (Gesanten) Gottes; als welches auch Paulus
in der Tat war. Plura singulis fere paginis occurrunt, quae,
si fateri volumus quod res est, vel plane non, vel male in-
telligit Lector illiteratus. In eo numero sunt Hallelujah, Amen,
Hosianna, Dominus Zebaoth, et aliae voces graecae hebraicaeque
originis, quas versio Bibliorum germanica communes habet
cum cantionibus et precationibus germanicis, ubi etiam plures
occurrumt intellectu non minus difficiles. Plane autem haec
videntur, λείψανα esse fermenti Pontificii, quae prudenter, mo-
derate ac successu temporis aboleri et deberent et tuto etiam
possent. Quae affirmare non dubitavi, paucis probare satagam.
Ut autem rem ab origine sua quoad ejus fieri potuerit, repe-
tam, facile cuivis constare crediderim, Pontifices in id sem-
per incubuisse sedulo, ut cultus Dei perageretur lingua pere-
grina, latina nimirum, quam regno Papistico quasi mater-
nam capiebant. Iam inde autem ex illo tempore vocabula
illa graeca hebraicaque in precibus et cantionibus latinis fuisse
recepta, testari possunt, quibus antiquitus utuntur, libelli cul-
tui publico privatoque destinati. Illa barbaries papatus adeo
invaluerat, ut, qui insaniam deplorabant, illi mederi non
nisi paulatim et successu temporis possent. Inter quos Petrus
Dresdensis aliique (quorum institutum peculiari dissertatio-
ne prosecutus est Jacobus Thomasius) qui singulari Pon-
tificis indultu cantiones semi-latinas componebant, ut aliqua
saltim ratione misellae plebi sensum eorum, quae in ore quotidie