habebant, proderent. Unde cantiones eiusmodi in libellis nostris
etiamnum cernuntur, e. g. In dulci Jubilo, nun singet und seyd
froh etc. Puer natus in Bethlehem, Bethlehem, Unde gau-
det Jerusalem, Halle, Halleluja. Ein Kind gebohren zu Bettlehem,
zu Bettlehem, des freuet sich Jerusalem, Halle, Halleluja etc.
Tam depravatis igitur temporibus nemo mirari poterit irrepsis-
se etiam in vulgarem sermonem terminos illos in cantioni-
bus precibusque frequentius occurrentes, et de illorum sono
potius quam de sensu solicitam fuisse plebem cultui externo
et orali assuetam. Imo mirum non est in haec incidentem
Lutherum consuetudini non potuisse non aliquantum largi-
ri, et reliqua vocabula cum graeca tum hebraica retinere, ut-
pote quae in usu jam posita et omnium ore, etsi non mente,
pervulgata essent, non aliter ac vocabulum χριστὸς, quod, cum
ipsimet sacri scriptores ex Hebraico מׇשׅים in linguam grae-
cam transtulerint, eo ipso declarantes posse in alias quoque
linguas, ut intelligatur ab expertibus linguae graecae hebraicaeque
libere converti: tamen retinere satius duxit, ne infirmi offende-
rentur vocabulo translato rem ipsam perverti existimantes,
ne in his aliisque verbis potius quam rebus intentus videretur,
ne novaturiendi studio cuiquam suspectus esset, denique ne ipsa
illa verborum novitate ab ipsarum rerum consideratione fla-
grantes jam odio Pontificii cultus hominum animos temere
avocaret. Corruptelis autem universis tanto seculorum tractu
in Ecclesiam invectis mederi nec simul potuit Lutherus, nec
fortassis consultum duxit, earum curam prudenti posterorum
zelo relicturus. Accedit aliorum interpretum culpa, quos ut
in multis aliis ita in hoc quoque secutus videtur Lutherus, tem-