pori inserviens et plurimorum infirmitati. Quid? quod ipsimet illi
interpretes fortassis non immerito dici possunt primi, qui occasio-
nem dederint vocabula illa et formulas e textu graeco hebraicoque
in precibus publicis retinendi. Caeterum in bona versione
non tolerandas esse dictiones peregrinas cum multa alia tum res
ipsa et scopus interpretis facile evincunt. Est enim finis inter-
pretis intelligi. Non vult autem intelligi, qui ignotum vocabu-
lum non explicat. Remittit potius ad alium interpretem qui
lectori apperiat vocabuli sensum, antequam ad totius orationis intel-
ligentiam perveniat. Itaque lectorem ludit, laborem multiplicat,
ac temere parit taedium, cum una opera et unica vice praestare
posset, quod alias inculcandum est saepius, ac toties totiesque in-
culcatum aegre intelligitur, idque in iis vocibus quae si in linguam
vernaculam converterentur, vix visae auditaeque a quovis nullo
negotio perciperentur. Sit exempli loco summa concionum
Christi, quam Marcus C. I, 15 hanc fuisse ait: ὅτι πεπλή-
ρωται ὁ ϰαιρὸς ϰαὶ ἄγγιϰεν ἡ βασιλεία τοῦ ϑεοῦ· μετανοεῖτε
ϰαὶ πιστεύετε ἐν τῷ εὐαγγελίῳ. Haec si conjunctim perpen-
dantur verba sensus evidentissime exprimi hac ratione posse
videtur: Die Zeit ist erfüllet und das Reich Gottes ist herbey
kommen, thut Busse und gläubet derselben angenehmen Ver-
kündigung
, nemlich daß das Reich Gottes nahe herbey kommen,
und die Zeit nunmehr erfüllet sey. Sensum tam perspicuum
et manifestum quis non assequitur? Contra fac periculum, pro-
pone verba uti se habent in versione nostra germanica: thut
Busse und gläubet an das Evangelium. Nova enarratione
opus erit, ut pateat quid hoc rei sit, in quo credendum, quae
summa sit illius Evangelii, quae ratio? Non tantum autem