supersedere poteramus novo interpretandi labore, sed cavere
etiam ne a vero sensu lector facile deflecteret. Id quod saepissi-
me profecto contingit, ubi rebus quae efferri lingua vernacula
commode poterant, peregrina nomina tamquam propria temere
tribuuntur. Ipsum illud Evangelii vocabulum in tanta Evangelii
luce, quam prae se fert ecclesia nostra, quotusquisque eo quo
debet sensu accipit? Vix centesimus, si examen instituendum
fuerit, recte respondebit. Plurimi pericopas Evangelistarum
diebus dominicis explicari solitas hac appellatione credent
indigitari, adeoque ultra sexaginta numerabunt Evangelia, cum
unicum nobis sufficiat. Neque adeo mirum esset, si multis etiam-
num eveniret, certe illiteratis, quod Lutherum viso N. Testa-
mento dixisse accepimus, se librum invenisse in quo plura
Evangelia continerentur quam in eo quem a Patre acceperit.
Quid? quod ipsimet, Ecclesiae ministri talibus interdum abu-
tantur vocabulis, uti facile animadverti poterit, lectionibus, quae
vocantur, epistolicis diebus dominicis a meridie explicari solitis
annumerari sub eodem nomine textus e scriptis Propheticis
depromptos. Hinc deinde in alios abusus facillimus lapsus est,
adeo ut in puerorum lusibus et ineptis imperitorum hominum
sermonibus frequentiores proh dolor! sint eiusmodi termini pe-
regrini, quam in sacratissimis conventibus. Inde historiolae profa-
nae, proverbia blesphema, dicteria nefanda, execrationes hor-
rendae, quibus infirmi crebrius offenduntur, confirmati ad pium
zelum merito provocantur. Caveri autem tanta mala magnam
partem potuissent si abstineremus in precibus cantionibusque a ter-
minis illis, et in ipsa Bibliorum versione substitueremus verna-
culos. Annon minori negotio in versione exprimi potuisset