tur varietate soni, et ridicula illa sine intimis sensibus oris efor-
matione; corda introspicit, pectora penetrat, rimatur, scrutatur.
Idololatra est qui mente non colit summum illud et sapientissimum
numen. Nobis dietum putemus, quod Corinthiis Paulus: ἐὰν
ἄδηλον φωνὴν σάλπιγξ δῷ, τίς παρασϰευάσεται εἰς πό-
λεμον; Οὕτω ϰαὶ ὑμεῖς διὰ τῆς γλώσσης, ἐὰν μὴ εὕσημον
λόγον δῶτε, πῶς γνωσϑήσεται τὸ λαλούμενον; ἔσεσϑε γὰρ
εἰς ἀέρα λαλοῦντες. Sed quis haec removere vela ausit,
nisi Deus ipse manum admoverit? Quis dispellat crepusculi te-
nebras antequam dies oriatur? Expectemus suspensis animis
solis ortum, cujus qui sistere potuit, Dominus accelerare cursum
poterit, si in vera fidei πληροφωρίᾳ quotidianus coram facie
potentissimi ac benignissimi numinis preces effundamus, suspiria
ingeminemus, lachrymas multiplicemus. Interea non me poeni-
tebit huic meditationi aliquantum esse immoratum. Querulus
dolor est eo magis, quo minus medelam sperat. Jis qui aegro-
tantis lectulo assident amarius plorantibus, medicus solicitius vim
morbi explorat, et remedia acriora et salubriora adhibet. Mihi
profecto ille inter gravissimos Ecclesiae nostrae morbos numeran-
dus videtur. Quae preces, qui hymni, (ne de plane latinis dicam),
quae oratio sacra, quis cultus Dei publicus, quae intitutio pri-
vata, quis catechismus, quin hujus morbi contagio infectus sit?
Sed praestat forte obligare vulnus. Mihi satis erit prodiisse
tenus, quia non datur ultra.
A Te ver, Vir Magnifice, veniam facile impetrabo, quod
in ejusmodi re prolixior fuerim quam Tu me multo acrius
jampridem perspectam cognitamque habuisti. Declarasti enim