habenda erat ratio. Atque hae aliaeque rationes satis ostendunt,
vocabula omnia lingua cuilibet genti vernacula ita proponenda
esse, ut in eorum sensu quam fieri potest celerrime auditor vel
lector acquiescat. Dixi autem: prudenter, moderate, ac succes-
su temporis aboleri tuto posse ejusmodi corruptelas. Nam ubi
a scandalo periculum est, charitatis est abstinere ab omni mu-
tatione. Et possent facile nonnulla nominari, quae si quis, etsi
sobrie, translata tamen proponere auderet, aliorum ludibrio alio-
rum offensioni exponeret. In genere autem scandalum non est
ab ignorantia et superstitione hominum animos revocare, et ve-
rum ac genuinum dictionibus sensum vindicare, quem imperiti
quivis et illiterati assequi possint, si εὐϰαίρως fiat. Ubi certe
scandali metum minime prae se fert, si aboleatur id, quod reten-
tum omnibus offensioni erat, modo id fiat, uti dictum est, pru-
denter ac moderate, sine affectatione ulla, non praecipitanter,
sed temporis successu. Neque desperandum est de grammatica
ut sic dicam, possibilitate: τὸ Amen ne sine sensu a pluri-
mis proferretur, opus fuit in catechismo singulari quaestione
quid intelligamus per voculam Amen? Poteramus super-
sedere hac quaestione, si voculam ipsam germanice Germani
efferremus, es gescheh also, sicut gallice Galli: Ainsi soit il!
Cur non pro hallelujah dicitur: Lobet den Herrn? Cur non
pro Kyrieeleison dicitur Herr Erbarme Dich? Deus non delecta-