hactenus auditorem, moribus honestissimis, et vultu ingenuo, praeter
serium pietatis interioris studium, praeditum. Sumtibus propriis
plane destituitur. Non dubitarim eos Suppeditatum iri, quibus
ali et vestiri possit. Quinque tamen sibi poscere cogitur, quibus
negotiis suis hic penitus extricetur, hebdomadas. Neque facile inve-
niuntur, qui tam subito vitae genus mutare possint. Si tamen
praeter spem nullam res ferat moram, non deerit alius. In
hoc vero optima mihi spes est. Meditationum mearum in 2.
Pet. 1. paginas aliquot Gleinero commisi. Mirari satis nequeo,
quod earum nulla in literis Tuis fiat mentio, imo quod nihil
Te accepisse in primis testeris. Non sperarim ab ipso per-
ditas esse. Nunc quas amici intensissime desiderarunt (quasque
jam legit Ill. Stolbergia) censurae Tuae summitto regulas
publicatis jungendas. Optarim a Te quamplurima, si vacaret,
tum circa has, tum circa illas moneri, ut delere, corrigere,
augere in plurimorum commodum possim, nec quenquam mea
culpa offendam. Sub uno titulo utrasque, distincte tamen, emittam.
Nec reliqua, quae aggressus sum, immature abjiciam. Opificem,
a quo librum Tibi missum scribis, vidi, et literas etiam manu ejus
scriptas pias certe et laude dignas. Locutus ipsi sum in aedibus
optimi Frentzelii. Varenius jam prodiit et venditur. Praefationem
tamen Lipperus adhuc desiderat, quam adjiciat et una vendat.
De reliquis nondum certus fieri a Lippero potui. Exami-
nis mei quis fuerit successus jam ex Rechenb. Excell. intel-
lexisti. Ridiculae et ineptae quaestiones erant plurimae. Quae