dogmata concernebant, ita erant formatae, ut sola negatio, veritati con-
formis, sufficeret. Ad nonnulla tamen, ubi e re esse credidi, distincte
et satis prolixe respondi. Praecipuae quaestiones de Magistratu, de
perfecta impletione legis, de precibus erant; de quibus omnibus omn-
ibus cum nihil contra verbum Dei et libros Symbolicos docuerim,
salva res erat. Heri literas dedi ad concilium, rogans, ut Acta
mecum communicarentur. Hodie spes est fore ut Illust. Consistorii
Praesidem, Knochium alloquar. Faxit Deus ut omnia cedant
in nominis sui gloriam. Vale, Parens in Christo venerande,
et, quod facis, benignissimo certe Deo nostro precibus com-
menda
Lips. d. 13. Octob. 1689.
 
T. Summe Rev. Magnificentiae
 
Filium in Christo observantissimum
 
M. AHFranckium.
 

Abgedruckt in: Spener, Philipp Jakob: Briefwechsel mit August Hermann Francke (1689-1704). Hg. v. Johannes Wallmann u. Udo Sträter in Zusammenarbeit mit Veronika Albrecht Birkner. Tübingen 2006, S. 11-14.