homines hanc mirificam caelestis Patris providentiam be-
nignitatemque submisso animo venerari merito debebant.
At vero, cum plerique coeca, multi etiam malitiosa //ac invida// men-
te laborent, mirum non est, quod ab illis haec omnia
parvi fiant, ab his autem contemnantur, & tamquam
noxia damnentur. Inter ipsos verbi divini ministros,
proh dolor! non defuerunt, qui verbis & scriptionibus
acerbissimis haec divinae providentiae monimenta per-
stringere non erubuerunt. Quibus ad vindicandam, non
nostram, (quippe cui haud velificamur) sed summi
Numinis gloriam scriptis apologeticis respondendum
aliquoties fuit. Qua occasione praeter horum male-
dicorum destinationem & opinionem factum est, ut mul-
tis hominibus de his institutis eorumque vera ratione
innotuerit, quibus alioquin illa plane ignota fuerant
& forte mansissent. Hinc multi gaudium, quod ex horum
institutorum descriptione & defensione ceperant, testa-
turi dona sua, piis precibus ac votis quasi involu-
ta, multi etiam liberos suos in scholis nostris edu-
candos, miserunt. Nec pauci haec instituta ipsis oculis
suis contemplatum ex ipsis etiam remotioribus locis ac-
cesserunt, praesentesque divinam benignitatem admirati no-
biscum hilari ore laudarunt. Ita Deus impios inimicorum
nostrorum conatus non tantum irritos reddidit, sed in operis
sui emolumentum & amplificationem cedere iussit. Cuius
rei adhuc illustre exemplum narrabo. Cum anno supe-
riore ineunte Fridericus Rex noster clementissimus, cu-
ius sub sceptro instituta nostra inchoata & eo usque non
sine ipsius voluptate continuata fuerant, diem obiret su-
premum & filius unicus Fridericus Guilielmus ipsi
in regno succederet, malevoli quique de nostris institu-
tis nunc actum esse conclamitabant, ante victoriam
quasi triumphantes. Enim vero &si ex quorundam, bono-
rum etiam, narratione iam antea nobis innotuerat,
Principem, quorundam malevolorum criminationibus in-