ductum minus clementer de nobis & institutis nostris sen-
tire, tamen per Dei gratiam, qua confidebamus, plane
aliter evenit ac plerique amici pariter ac inimici co-
gitaverant. Pervenerat hic novus Rex noster paullo
post, quam regnum suum erat auspicatus, prope Ha-
lam, milites suos, ex Italia redeuntes, lustratum. Quo
facto cum in urbem accessit, illico fama percrebuit,
Regem Orphanotropheum quoque lustrare velle. Cuius
consilii nos certiores facti ad recipiendum Regem
nos comparabamus. Instabat meridies, ubi e scholis
pueri & puellae caeterique scholares dimitti &t convicto-
res ad prandium hinc înde advolare solent. Ex istis
igitur eos, qui alias prandendi caussa domum se
contulissent, in scholis ad regis adventum a praece-
ptoribus detineri, caeteros vero cum studiosis reliquis
suum quemque locum in triclinio occupare iussimus.
Accessit igitur Rex Serenissimo Leopoldo, Anhalti-
no Principe, nec non Praeside Halensi & aliquot prae-
fectis bellicis stipatus. Submississime illico a nobis
exceptus & per anteriores aedes in novas ad tricli-
nium, in quo supra recensiti studiosi & scholares
ac pueri orphani accumbentes prandebant, ductus
est. Substitit hic aliquantum in vestibulo ante fe-
nestras, quae in spectatorum, qui quotidie frequentes
adsunt, gratiam ita aptatae sunt, ut universos con-
victores obtutui suo obiectos habeant. Per has
ipsas accumbentes paullo accuratius contempla-
tus, de orphanorum educatione quaedam, aliaque
huc facientia, ex me quaerebat: ad quae cum re-
spondissem, & vultu & ipsis verbis, sibi ea omnia
valde probari, significavit. Hinc conscendimus
una in auditorium superius spatiosum, de cuius
usu itidem varia interrogavit, & cum a me per-
cepisset, collegia studiosis & adhortationes populo
in eo ipso haberi, intellexissetque, quo modo & quo
fine illae fierent, non obscure innuit, sibi de his