Haec sunt, Vir maxime Reverende, instituta nostra, quorum
usus ad eos, qui hoc ipso loco commorantur, potissimum
spectant. Potissimum dico: nam alios quoque, qui qui-
dem heic non degunt, istorum utilitatem participare,
vel ex iis, quae supra de diversorum collegiorum ratione
narravimus, patet. Non desunt autem Instituta alia,
quae in eorum, qui hinc vel propius vel longius ab-
sunt, emolumentum praecipue cedunt. Ut ab externis
iterum exordiar, beneficiorum, quae ex Officina phar-
maceutica, cuius iam ante fecimus mentionem, in-
numeris fere aegrotis divinitus obtigerunt, ampli-
tudinem enarrare non sustineo. Certe hac in caussa
Dei providentia & benignitas tam mirabilis fuit, quam
in ulla alia. Dedit illa ante aliquot annos Orpha-
notropheo nostro, accedente medicorum nostrorum opera,
quaedam medicamenta, quorum efficacitas primum qui-
dem in ipsis institutis nostris, deinde vero in pluri-
bus Germaniae & Europae nostrae locis prorsus singu-
laris ac mirifica fuit & adhuc est, adeo, ut nunc in
remotissimas terrae partes transmittantur. Accedit,
quod non tantum orphanotrophei nostri alumnis, sed
pauperibus etiam quibusvis aliis in suburbio nostro
& urbe Hala, quin & alibi locorum, si idoneo pauperta-
tis testimonio instructi a nobis expetierint, gratui-
to dari iubeamus.
Maiora autem beneficia ea sunt, quae per officinam
librariam quam plurimis hominibus a Deo confe-
runtur. Non dicam nunc de tot libris, ad studia litte-
raria iuvanda heic excusis, quippe quorum utilitas
externa tantum est, sed libet nunc eos, qui divinio-
ris argumenti sunt, paucis tantum attingere. Sunt
homines oppido multi, quos librorum, de genuina ve-
ri Christianismi ratione agentium, qui Orphanotro-
phei sumtibus editi sunt, lectione in meliorem viam
reductos, vel in eadem non mediocriter confirmatos
esse, rescivimus. Cuius modi exempla ex ipsa remo-