tissima Siberia Suecorum, qui ibi captivi tenen-
tur, ad nos datis litteris non sine ingenti laeti-
tia nobis non ita pridem innotuere. Non ingra-
tum Tibi fuerit, credo, hac de re nonnulla a
me narrari accuratius. Anno 1706 Sueci, circum-
latis in Polonia vicinisque regionibus aliquot an-
nos armis victricibus in Saxonia, irruptione fa-
cta, per integrum fere annum substiterunt, ipso
quidem Rege in vico, aliquot horarum spatium ab
urbe Hala dissito, commorante. E Saxonia dein-
ceps in Poloniam reversi Moscoviam, Rege prae-
eunte adire eique arma inferre moliti sunt. In ex-
tremis autem Ukraniae finibus ad oppidum Pultawam
castris suis positis omnium rerum inopia afflicti cum
Magni Ducis Moscoviae copiis, undique circumfusis,
proelium committere necesse habuerunt. Quo in proelio
paucis utrimque caesis Suecorum castra universa & co-
piae pleraeque in Rossorum venere potestatem. Accidit
hoc Suecorum stupendum infortunium anno 1709. mense Iu-
nio. Rex cum paucissimis suorum fuga salutem difficulter
admodum adeptus in ditionem Turcarum se recepit, ibique
integrum lustrum, et quod excurrit, commoratus novissime
elapsi Novembris die 22. //in// Pomeraniam rediit. Caeterum
captis in dicto proelio Suecis in Moscoviam commigran-
dum fuit. Alii in Moscovia relicti, alii in regnum Casanum,
alii in ipsam Siberiam missi, et ubique in summam mise-
riam et egestatem redacti sunt. Heic multis illorum
ex divina misericordia usu venit, quod Iesaiae cap. 26. legi-
mus: Domine in angustia visitaverunt te, effuderunt
mussitationem, cum correctio tua appropinquavit eis.
Qua de re praeter omnem opinionem nostram ex Siberiae
metropoli Tobolio (vulgo Tobolsko) anno 1713 mense
Iunio epistola a novem partim centurionibus, partim
subcenturionibus et signiferis, suo et reliquorum nomi-
ne ad nos scripta, multa narrat, ex quibus sequentia