tantum, ex Germanico Latine reddita, huic relationi inse-
rere visum est: "Postquam misericors Deus pro inenarrabili
sua μαϰροϑυμíᾳ et salutis hominum cupiditate nos
huc captivos abduci passus, et aliquam animorum
nostrorum caecitatis agnitionem nobis largitus est,
summopere mirati sumus, quomodo praeteritis temporibus
ad mundi exemplum in diem securi viventes, collocata in
Christi merito fiducia, de divina gratia nobis ipsis per-
suadere potuerimus, ita quidem, ut vel ipsam mortem
oppetere non dubitassemus. Hanc vero miseriae nostrae agni-
tionem vivida Christi virtute, cuius antea plane ignari,
saltem expertes fuimus, consecuti ubi divinam gratiam
imis suspiriis anhelare coepimus, amantissimi Patris nostri
providentia factum est, ut unum alterumque scriptum ex
iis, quae apud vos in lucem edita sunt, in manus nostras per-
venerit. Quorum in animis nostris operatio in solius Dei
reconditae bonitatis gloriam hanc veram confessionem
nobis quasi extorquet, quod Dominus illud, quod in anne-
xis precationibus ab ipso omnis boni datore expetitum est,
ut nimirum istius laboris fructus in futura aeternitate
aliquando reperiretur, pro sua benignitate et misericordia
nobis concesserit. Non tantum autem ex scriptis istis
in hac captivitate uberrimam aedificationem cepimus,1
sed fratrum quoque nostrorum nonnullis excitationi fuit
recordatio vivi exempli //vestriquod//, cetera."
Post hanc epistolam nuperrime aliam accepimus ab iisdem
militum rectoribus et triginta duobus aliis subscriptam. Erat
haec responsoria ad meam, quam priori illorum rescripseram,
in qua verbis multo pluribus eadem narrabant, de quibus in
antegressa nos fecerant certiores. Allatae quoque sunt Mo-
scua et Archangelopoli aliquot diversis temporibus epistolae,
quae de singulari animorum excitatione inter eos, qui in ista
Magni Ducis regia aliisque tum Moscoviae, tum regni Casa-
ni vicis ac oppidis asservantur, multa memoratu digna nun-
tiant. Inter alios vero libros, quorum lectione haec excitatio
vel exorta, vel progressa dicitur, ii etiam nominantur, qui

recordatio vivi exempli //vestri

- Bemerkung am linken Seitenrand: Dieses darf im abschreiben nicht unterstrichen werden. ↩