apud nos excusi sunt. Quae omnia non vanae iactantiae ergo
sed eo a me huc adferuntur, ut divina beneficia, quae Orpha-
notrophei nostri, speciatim officinae librariae, opera, peregri-
nis etiam et exteris, extra hunc locum degentibus, obtin-
gunt, Tu, Vir maxime Reverende, nobiscum cognoscas at-
que collaudes. Huc referre etiam licuerit duas novi
testamenti editiones, alteram lingua Slavonica, alteram
Graecam authentica cum versione Graeca hodierna vulgari,
hic excusas. Illam quidem amicorum sumtibus in Bohemicae
gentis //usum// praesertim in Hungaria, //ubi Protestantibus re-
ligionis exercitium propter Pontificiorum sueve
paullo difficilius est
adeoque et librorum suorum divulga-
tio vel plane non vel aegre admodum a Pontificiis per-
mittitur,// sub Pontificiorum tyranni-
de gementis, usum quasi clandestinum (consciis enim ad-
versariis librum istum, vel alios Theologicos purioris ar-
gumenti, nec habere, nec legere possunt)
imprimendam
curavimus. Hoc ipso tempore Iohannis Arndii, Theologi
superiore saeculo ineunte in Germania nostra pientissimi,
Libri de vero Christianismo (cuius versio Latina aliquot
abhinc annis Londini recusa est, Anglicana autem nu-
perrime ibidem prodiit) in linguam Slavonicam versi sub
prelo sunt, eiusdem gentis usibus destinati. Altera novi
testamenti editio, Graeca videlicet, anno 1710. Serenissimae
Reginae nostrae, nunc viduae, liberalitate pro Graecis hodier-
nis, quippe quibus ex Turcarum invidia verbum Dei ra-
rissimum est, //in lucem exiit// excusa et certa exemplorum pars habitu
quoque donata ac in Graeciam missa fuit. Prodierat
//Excusa erat//, quod
ipsum Te fugere non crediderim, iam sub huius saeculi ini-
tium Londini editio novi testamenti Graeci vulgaris: quam
cum inter alias rationes ex eo etiam capite, quod deesset
ipse textus authenticus, Graecis minus gratam fuisse
percepimus, hac nostra editione utiliorem operam ipsis
nos praestituros credidimus. Praefationem Graecam huic
editioni ad Graecos praemisit Ioannes Haimannus, Batavus,
qui aliquot annis Smyrnae inter populares suos officio Ec-
clesiastae functus, cum Graecis multam consuetudinem habu-
erat: Latinam nos adiunximus in illorum quidem gratiam,