dexteritate fungi adnitebantur. Cum vero ad aedifican-
dum templum, ad erigendas scholas, ad describendos libros
Malabaricos et Christianos, aliaque huius generis in-
stituta externis etiam adminiculis opus sibi esse mo-
nerent, Deus multorum Germanorum, qui litteras
Missionariorum a nobis publicatas legerant, ani-
mos excitavit, ut in istorum subsidium non medio-
crem pecuniae summam conferrent. Qua ad illos
feliciter deportata ad saluberrima instituta usi sunt.
Longum foret singula enarrare: quare ea dunta-
xat paucis, quam fieri potest, adhuc attingam, quae
consecuto tempore ad nos scripserunt. Litteris, quas
anno 1707 ad nos dederunt, quosdam sibi administros da-
ri cupiebant. Hine anno 1708 exeunte Ioannes Erne-
stus Grundlerus
, Philosophiae Magister, qui in Paeda-
gogio nostro Regio praeceptoris munere adhuc functus
erat, et Ioannes Georgius Boevingius, qui in academia
Kiloniensi, quae est in Holsatia, studiis Theologicis va-
caverat, postquam Hafniae consuetis ritibus sacro mi-
nisterio initiati fuerant, iussu Regis Tranquebari-
am missi//profecti// sunt. Profectus est//Abiit// unacum illis quidam
Polycarpus Iordanus, Theologiae studiosus, cuius ope-
ra in orphanis nostris formandis et inspectandis ali-
quot annos usi fueramus. Postquam igitur hi tres anno
1709 mense Iulio Tranquebariam pervenerunt, cum
duobus illis ad paganos in veritatis viam perducen-
dos, perductosque confirmandos, sese applicuerunt.
Anno 1711 mense Septembri ex communi consilio Plut-
schovius in Daniam profectus est, ut Regi suo uni-
versum missionis statum exponeret, quod facto//cuius post discessum// Boevin-
gius
nave conscensa itidem in patriam remigravit.
Interim fama de huius Missionis ortu atque progressu
in Angliam perlata Societas de Cognitione Iesu Christi