dentia isthaec porro secundaverit incepta – – –
Vos vero, Reverendi Viri, serena fronte hanc narrati-
unculam et ad futurum litterarum commercium in-
vitationem accipite. Calcar vobis addant hi qua-
lescunque in Anglia conatus. Eo alacrius ad me-
tam vobis propositam deproperetis, quo plures in
eodem stadio currentes deprehendetis. Nolite
abiicere animum, si vel aperta vos vi adgrediatur,
vel secretis machinis insidias struat, communis ani-
marum hostis, qui nihil intentatum relinquit, ut
opus Domini in ipsa (quod aiunt) herba et primo
quasi infantiae flore suffocet. Veritas semper victrix
evadit, etsi vel maxime prematur, opprimi tamen
nullo modo potest. Sit victoria vestra in humili-
tate Christi, et catholicus amor patientia vos ut cly-
peo muniat, circumdet, protegat, quo omnia tandem
adversariorum tela frangantur. – – Pla-
cuit Societati de propaganda Christi cognitione Mi-
nistros Ecclesiae Anglicanae, nimirum Dn. Lewis,
Dn. Anderson et Dn. Watson ad idem litterarum vel
correspondentiae (si ita loqui licet) commercium in-
vitare; quorum ille in urbe Bombay Madras, iste
in Bengal, hic autem in urbe Bombay Ecclesiae,
quae Christo ex nostra natione colligitur, praeest.
Exoptat laudata Societas, ut vos, Reverendi Viri
amicitia cum his Anglicanae Nationis Pastoribus
inita, ad propagandum in Oriente Evangelium sedu-
lo utrinque incumbatis; adeoque mutuo auxilio
consilioque subveniatis vobis invicem. Id quod So-
cietatis iussu dictis Ecclesiae Ministris significa-
tum est."
Hasce litteras cuidam Finckio Tranquebariam
perferendas dederunt. Fuit hic Theologiae studio-
sus nostras, qui in Angliam ad iuventutem formandam