a nobis missus, provincia hac aliquamdiu fideliter ad-
ministrata, ex dictae Societatis voluntate artem ty-
pographicam addidice//ra//t, eum in finem, ut typorum,
quos Societas in Indiam mittere decreverat, benefi-
cio
//ope// libros Lusitanicos in usum Missionariorum ex-
cuderet. Enim vero hic ipse, capta ab Gallis ad Bra-
siliam nave, multa dura passus, eademque statuto
pretio per Anglos redemta, iter reliquum ingressus,
diem obiit: Suppellex tamen typographica, chartae
ac reliqua munera Missionariis destinata (excepto
argento, quod furto ablatum fuit) recte in Indiam
pervenerunt. Quantam animi alacritatem Missio-
nariis hic Anglorum conatus ac subsidium addide-
rit, epistola anno 1712 ad nos missa verbis pluribus
sunt testati. Doluerunt autem vehementer mortem
Finckii, cuius in locum, ut nos alium typographum
una cum typographia Malabarica, quippe qua sibi ma-
xime opus esse iam antea significaverant, //mitteremus,// maiorem in
modum rogaverunt. Interim quia Societas Missiona-
riis litterarum commercium cum Anglicanae Ecclesiae
in India Ministris instituendum commendaverat, illi
Huius desiderio satisfacturi, succinctam totius in-
stituti sui delineationem ad dictos Ministros miserunt.
Cuius delineationis exemplum, ad nos perlatum, huc
transcribere placet, ut ita ex ipsis Missionariorum
verbis de universo negotio Tibi //eo// melius constet:
"Ordo nexusque Salutaris Instituti ad propagan-
dam inter Paganos Orientales vivam Christi co-
gnitionem, imprimis inter Damulos, vulgo Ma-
labaros dictos, Tranquebariae incepti.1
Totius instituti, quod virtute divina, iussu Serenissimi
Regis Daniae, hic Tranquebariae geritur, verus scopus
hic est, ut viva Iesu Christi cognitio in locis hisce obscu-
ris propagetur, Paganorum animi, si qui verbo Dei ob-
temperant, ad veram Christianismi praxin adducantur

  1. Eine Übersetzung der Darstellung ins Deutsche findet sich in der Sechsten Continuation des Berichts derer Koenigl. Daenischen Missionarien in Ost-Indien, Halle 1715, S. 305-312