ac salventur.
Ad hanc metam deproperandam (pront loci ratio
postulat) duae diversae linguae necessariae sunt, Da-
mulica vulgo Malabarica dicta, quae praecipua, et
Lusitanica. Totum igitur opus in binos dividitur
coetus, quorum unus est Ecclesiola (ut ita loqui liceat),
cui verbum veritatis annuntiatur lingua Damulica;
alter est Ecclesiola, cui Evangelium annuntiatur
lingua Lusitanica. De qualibet paucis seorsim.
In Ecclesiola Damulica inveniuntur Baptizati,
Baptizandi seu Catechumeni et tres scholae: cum quibus
habentur labores publici et privati. Publici labores
ii sunt, ut singulis diebus Dominicis duae habean-
tur conciones, omnibus membris congregatis in templo
nominato Ierusalem. In concionibus matutinis pe-
ricopae Evangeliorum Dominicalium simplici ac per-
spicuo sermone, sine humanae eloquentiae et scientiae
coloribus, explicantur, ad internam spiritualem
animi culturam et vivam praxin applicantur,
adhibita semper cautione, ut recte secetur sermo
veritatis. Eadem methodo post meridiem Catechis-
mus secundum B. Spener explicationem tractatur.
Ante hac Articulos fidei et Epistolas Dominicales
docendo absolvimus. Die sexto cuiusque hebdomadis
in dicto loco Catechisationes Biblicas secundum se-
riem librorum Novi Testamenti habemus. Priva-
torum laborum perfunctio
in eo vertitur, ut in domo
Missionariorum, quam habitamus, quotidie cum mem-
bris Ecclesiae Damulicae, in duas partes divisis, Ca-
techisationes instituamus. Sunt enim in coetu no-
stro incipientes et proficientes.
Incipientes sunt pueri et puellae minores in scholis,
nec non adulti, qui ex idololatria verae Ecclesiae Christi
se applicare desiderant, Catechumeni dicti. Hi cate-
chisando in doctrina Christiana ac ordine salutis
a