gimine semel avulsa, perpetuis iam in se ipsa agitatur
dissidiis, & iam huc, iam illuc vago impetu impellitur.
Natura vero fidei, quae in propagando Christi Evangelio
utramque paginam facit, non ita comparata est. Quan-
do enim imbecillis hominis ratio, ingruente periculo, ani-
mo deficit, tunc fides in Dei potentiam, cui gratiose est
unita, filiali fiducia eo firmius recumbit. Quando
ratio obruitur suggestionibus & anxiis curis, fides
curam suam & solicitudinem omnem paternae omnipoten-
tis manui committendo, in huius providentia conquiescit.
Quando denique sibi relicta ratio de progressu operis,
ob imminentia pericula & calamitates, dubitat, tunc
fides in Christum, variis Dei promissionibus corrobora-
ta, divinam suam energiam eo efficacius exserit. Sim-
plex enim fidei oculus est; & dum ex una parte per-
versi seculi mores & degenerem naturam corrigere stu-
det, ex altera parte non ex propriis viribus, (ad bona
quaeque praestanda emortuis;) sed ex divino promissionis
verbo unice uniceque pendet, & de obstaculis, quae com-
munis animarum hostis numquam non ingerit, post mul-
tas devoratas molestias, tandem triumphat.
Ne itaque animum despondeatis, si variis cum adver-
sitatibus luctandum vobis sit; ac Satanas vel ex Paga-
norum vel Pseudo-Christianorum grege Evangelii propa-
gationi inimicos suscitet. E contrario spiritu potentiae cor-
roboretis Vos invicem, Apostoli exemplum sedulo intuen-
tes; hic enim Corinthiis scribit, se Ephesi paulo diutius esse
mansurum, adiecta hac ratione; nam ostium, ait, mihi
apertum est magnum, & adversarii multi. Ex quo vide-
re est, Apostoli animum adversariorum multitudine
neutiquam fractum fuisse; sed eo magis incensum, ad
opus Domini promovendum. In hunc itaque intuen-
tes, animum in quavis adversitate recolligite, & in
tramite, quo coepistis, sedulo pergite. Valete in Domino.
Londini die 21 Decembr. 1711.

Societatis nomine subscripsit
Heinricus NewmannSecretarius."