Nos Germani interim in comparandam typo-
graphiam Malabaricam consilia nostra et studia
contulimus. Missae erant ex India litterae Malabari-
cae (vulgo Alphabethum) in charta depictae: quibus
in chalybem incisis matricibusque inde confectis,
ipsos typos fundendos curavimus. Quo facto sym-
bolum Apostolicum cum versione Latina et Germa-
nica speciminis loco heic excudimus. Deinde
universam supellectilem typographicam Ioanni
Berlino, Theologiae studioso, in Orphanotropheo
nostro artem typographicam edocto, et Ioanni
Theophilo Adlero, typographo Lipsiensi commi-
simus. Ultro sese nobis ad hoc negotium Adlerus
offerebat, quod non sine Dei numine fieri cre-
debamus, quia hic ipse non tantum artis ty-
pographicae satis peritus erat, sed litteras etiam
chalybi insculpere typosque ex aere fundere cal-
lebat: cuius sine utriusque artis adiumento of-
ficina typographica diu consistere non potuis-
set. Die igitur 13. Decembris 1712. hi duo, assumpto in
itineris futurique laboris societatem adolescente, Adle-
ri fratre, in Angliam et hinc mense Februario 1713. in
Indiam profecti, Tranquebariam cum rebus omnibus
die 29. Iunii ut celerrime ita felicissime pervenerunt:
unde paucis abhinc hebdomadibus primitias typogra-
phicas accepimus, certiores simul facti, quod eo
ipso tempore, quum navis abiit, Novum Testamen-
tum a Ziegenbalgio in linguam Malabaricam, cu-
ius ille peritissimus esse dicitur, translatum, sub
prelo esse coeperit. Narrant etiam Missionariorum
epistolae de edendis integris Bibliis Lusitanicis,
quorum specimen iisdem involutum erat. Ante
autem, quam haec ipsa prelo subiicientur, fortas-
sis Vetus etiam Testamentum lingua Malaba-
rica excudetur.
Diximus supra de suscepta a Plutschovio profe-
ctione ex India in Daniam. Postquam ergo

itinere