Reverendo M. Christophoro Scultz,
Diacono templi quod Regiomonti
est Haberbergensi, quo Praeside
privatim Catechesin Dieterici dispu-
tando absolvit, publice vero dispu-
tationem historicam de Spiritu fa-
miliari anno MDCXCIV mense
Junio habuit. Historiam hausit ex
ore Viri quondam Doctissimi M.
Danielis Hoynovii. In Theologia
thetica praeivit Vir Maxime Reve-
rendus D. Wegnerus, quo Praeside
publice quoque de Ecclesia invisibili
disputavit. In Theologia homil-
etica ducem habuit Clarissimum
M. Michaelem Schreiberum, Eloquen-
tiae in Academia patria Professorem.
Quotiescunque etiam fuit invitatus, con-
ciones tam in polonica quam verna-
cula lingua, opem ferente divina gra-
tia habuit. Theologiam polemicam
Viri maxime Reverendi D. nem Bernhardi
von Sanden
junioris calamo excepit.
In omnibus vero hisce cum gratiam
Servatoris sui magna eum ferentis
misericordia praedicare teneatur;
impedimenta tamen illi, quae cur-
sum et pietatis et studiorum mo-
rari visa sunt, objecta fuere.
Nam anno ante, integro quam
Regiomonto discedens, academiam
Fridericianam peteret, supra dictus
Illustris Johannes de Schretter
eum praedio, quod prope Regiomon-
tum emit praefecerat, ubi politica-
rum juxta et oeconomicarum insue-
tus curarum, //cum// non leve tam in pie-
tate