simul reservatas aliquoties ita destilla,
ut omne Sulphur Solare cum Aquae Mercuriali alembicum
transcendat, et denique Spiritum Mercurii Balneo Mariae lentis-
sime desuda, tunc in fundo Sulphur Auri summe
speciosam remanet.
Recipiatur nunc Sulphuris Solis, olei rubri noti,
et Vitrioli Philos. (nota: vitriolum hoc communem
aqua coagulat in Cristallum praedurum ac optimum,
facillimo m. negotio colorari potest, ut exin-
de evadeant lapides praetiosi) ex Capite,
(ut ita loquar) mortuo extracti, partes [ma-?]
ticas, horum quotque in Aqua Mercuriali sepa-
ratim solve, modicum digere, conjunge,
destilla, toties cohoba, donec omnia ac sin-
gula per alembicum transcenderint, optimeque
counita sint, separa in Balneo Mariae lentissime
Aquam Mercurialem, sigilla et digere per gradus,
absolvitur autem quilibet gradus, quando
vaporare cessat, donec postremo ut cera fluat,
Colores quos absolvit sunt niger, albus, mixtus,
et rubeas, et hoc medicina erit fixata.
Multiplicatio.
Recipe nunc medicinae fixatae p. I. olei noti ru-
bei p. 3. solve in Spiritu Mercuriali quodlibet
separatim, modicum digere, conjunge destilla,
cohoba, donec conjunctim transcenderint et in
Balneo Mariae Mercurii lentissime abstrahe, sigilla
digere per gradus ut dictum supra, si vis,
amplius multiplica.
Porro:
Fermentatio.
Recipe Calcem Solis praeparati partes 3. Medicinae
fixatae, partem unam fove primam ignem lento per
12. horas, deinde continuo fluant per
3 dies noctesque, eritque opus abeo lutum ad
meliorandum imperfecta metalla. Tin-
ctura tibi apparebit in forma vitri rubei.
Nota bene. Mercurius hoc modo Tincturam non
recipit.