Recte tamen agere tunc mihi
videbar. Praeterea laudatum
Kortholtum Historiam eccle-
siasticam publice et privatim
enarrantem, Eusebiique Historiam
ecclesiasticam interpretantem
sedulo audivi: nec ab iis abfui
Acroasibus, quas de officio
Ministrorum ecclesiae faciebat,
in quibus, ut in omnibus suis
Collegiis, vir ille praestantissi-
mus discipulos suos magno
studio ab vita flagitiosa et
voluptaria revocabat //et// gravi-
tatem officii pastoralis summo
opere commonstrabat. Quo fa-
ctum est, ut scintilla religiosae
virtutis in animo meo reliqua
saepe excitaretur, ut aliquoties
statuerem, animum a mundo et
eius amore avocare, probe per-
spiciens, vitam eius modi, quam
ipse cum aliis //litterarum// studiosis ducebam
normae divinae voluntatis non
respondere. Quin vitam ad
praescriptum legis divinae ali-
quoties componere incepi:
sed vix ingressum viam meliorem
consuetudo multitudinis
ad devia abripuit, ut mala
posterioria prioribus evaderent
deteriora.
Quapropter in ipso studiorum
fervore, nil nisi species religi-
onis me ornabat, externis cultus
divini officiis fungentem, sermones
etiam pios cum aliis commutantem
librosque excitandae pietati scriptos
legentem, sed facultate destitutum
renunciandi cupiditatibus, vitam-
que agendi temperantem, iustam
atque piam.