feratur in externum rerum corticem, et literalem, quem intellectu comprehendat,
verborum sensum, a quo quo magis revocari potest ad intimiores amo-
ris divini sensus, et ad beatam illam αἴσϑησιν, quam Apostolus Philip-
pensibus suis vovet, eo felicius ad veram solidamque pietatem gressum pro-
movebit. Hinc magna difficultas accedit institutionibus catecheticis,
et non mediocre discentibus rerum jucundissimarum optimarumque fastidi-
um sine necessitate creatur, ac docentes dum explicandis vocabulis
animum intendunt, rem vel negligunt vel oscitanter tractunt teste
experientia. Debebant autem docentes secum reputare multum
referre semper an aliquis linguae non omnino imperitus vocabu-
lum aliquod peregrinum audiat, illi enim peregrinum amplius non
est, an vero is qui vocem exotericam memoria comprehendere
debet, linguae illius penitus sit expers. Huic enim triplex in qua-
libet voce labor exudandus est, ut primo recte pronunciet, de-
inde memoriae infigat, ac demum per adjectam prolixiorem expli-
cationem verum sensum percipiat. Mirum proinde non est indoctis
plerumque eam sedere opinionem, doctos multo se aptiores esse ad
negotium salutis recte perficiendum, cum in recitandis terminis
ignotis, quorum pleniorem cognitionem sibi docti reservant, magnam
pietatis reponant partem. In his profecto ignorantiae excusationem
quam paratissimam habent, non omnino injustam crediderim. Cum
autem salus aeterna omnes in universum homines concernat, ne-
fas sane est ut quod maxime, in ea proponenda a communi loquen-
di consuetudine, quae sola universorum captui aeque conformis
est, recedere, iis maximum onus imponere, qui minimi sunt feren-
do, et denique ori molestum esse, ubi pectoris et animi praecipua