frequentare possent. Interim collegii huius alumni or-
dinarii non tantum aliis Theologiae cultoribus linguas
o.o.//orientales// & disciplinas Philosophicas praelegerunt, sed & in
adornanda accuratissima, ac notis criticis locisque
parallelis accommodatissimis refertissima, Bibliorum
Hebraicorum editione, Professore Michaelis moderante,
fuerunt occupati. Quae quidem biblia iam pridem sum-
tibus Orphanotrophei imprimi coepta, at ob varia obsta-
cula nondum plane excusa sunt: fore tamen speramus,
ut intra anni spatium penitus absolvantur. Quibus e-
ditis ad studium biblicum Hebraicum digne tractan-
dum non exiguam inde facem Theologiae cultoribus
praelatum iri, adeoque huius collegii usum in Ecclesia
Dei vel inde uberrimum futurum, confidimus. Acce-
dit, quod istorum alumnorum plerique iam aliquot an-
nis Ecclesiae Dei partim in Germania nostra, partim
in exteris regionibus publica munera obeundo utilem
operam praestiterint. Ex quibus praecipue nominare pla-
cet Christianum Benedictum Michaelis, supra di-
cti Professoris agnatum, qui, postquam de studiosa
iuventute pluribus annis Graeca, Hebraica, Rabbini-
ca, Syriaca, Arabica, Aethiopica docendo optime me-
ritus fuit, a Serenissimo Rege nostro Professor Phi-
losophiae ordinarius constitutus est, & cum agnato suo,
(qui ex anno 1709, Theologiae quoque Professor ordi-
narius est) in perficiundo opere biblico potissimum
nunc desudat. Etsi autem, posteaquam ante aliquot
menses ultimus huius collegii alumnus ad officium publi-
cum promotus fuit, certis de caussis novos in illud non-
dum adscivimus, suo tamen, & forsan, Deo ita adnuente,
primo quoque tempore alios cooptare cogitamus.
Habes, vir summe//maxime// Reverende, pleraque Orphanotrophei
nostri instituta: quae cum ad tot pauperum parvulorum//minorum//
adultiorumque sustentationem & institutionem in cogni-
tione & timore Domini ac bonis artibus, adeoque ad
divinae gloriae amplificationem spectent, omnes omnino