atque eo rem perduxisse dicitur, ut septem Cives permoverit, qui apud Consist. supplicarent,
non esse de tanta necessitate, ut Tertius eligatur Pastor. Quodsi a. quis eligendus esset,
rationem potius hisce in locis natorum esse habendam, quam extraneorum. Ad quae
accuratè qui à partibus meis stant, atque ultra 50 sunt, responderunt, indesinenter
pro mea examinatione et Ordinatione etc. instantes. Ad haec accedit, quod paucis
abhinc diebus tam Nob. Senatus, quam militum non gregariorum, sed illis prae-
fectorum usque ad ipsum eorum Ducem, cohors, quilibet singulare Scriptum pro me
Consistorio obtulerint, idemque cum istis jam dictis civibus petierint. Hisce peractis
nondum tamen quicquam audivi, quod Consistorium sit peracturum. – – Quicquid
interim de me sit, lubens praesertim hoc tempore, quo cruenta Christi Passio
recolitur, Divina assistente gratia, perfero ac deglutio, quae dente, ut audio, leo-
nino de me dicuntur spargunturque, cum gaudeam probeque sciam, tenebras se oppo-
nere luci, hanc tamen semper illis esse praevalituram. Istud quod hujus Ecclesiae
quidam Curator Dn. Schwimmero forte narravit, non omnimodam meretur fidem,
sed ad minimum dubiam reddit, quia ab altera parte captus est, illique supradicto
septenario numero, cui nomen suum dedit, est inclusus, ex quo numero unum pr[a]eni-
tuisse ferunt, quod nomen suum eidem addiderit. Caeterum quae Deus molitur,
frendente quamvis contra caterva, prospere cedent, cedente licet illo pulsoque insi-
diosis hominum moliminibus, quem Deus offerre non est dedignatus. Dn. Brü-
ning me hodie in Templo, ubi per Dei gratiam de Passione Domini concionem habui,
illâ peractâ primum salutavit atque satis amicè est allocutus. Ipse ejus Affinis
Dn. Cons. Schwarz ei magis consuli dicit, si forte sumtus adhuc suppeditarentur
illi, quibus per biennium in Academia quadam vivere posset. Miror qui
factum, quod Dn. Vagetius à Müllero animum abstraxerit suum, eundemque in
Brüningum istum tam cito inclinarit, cum tamen aeque ille in oculis ejus Mei-
erianus habitus fuerit. Re autem vera inter nos compertum fuit, quod Müllerus
de Meiero aliter ac Vagetius senserit. Videmus autem quam facile Deus hominum
propositum vertere possit, dum, ut scribis, Vagetius Brüningo spem fecerit promotionis
ad Vacationem in sua Ecclesia (quam procul dubio propediem futuram putavit per obitum
Past. Jungii) cum tamen parum abfuerit, quin ipse in mortis sepulcrique fauces inci-
dens exspirasset. – –1

Ad eundem d. 20 Maj.
Ita tandem hic loci res meae ceciderunt, quemadmodum adhuc apud Vos quasi praesa-
giendo conjecturabam, nempe quicquid etiam debito modo pro mea promotione Civitas
supplicaret, tamen Consistorium tandem me penitus exclusit, inter alias hanc quoque