si Deus negotio felicem eventum largiri atque in promotionem gloriae suae id
dirigere voluerit. Id quod magnum fructum suscepti Russici itineris mei re-
putarem, eoque majori fiducia omnibus molestiis animum meum inposterum
obfirmaturus essem. Si Scharschmid est ea, qua scribis, indole, ipsum nostro
scopo idoneum censeo, atque ceu propria experientia cognitum eum commendare
non haesitabo. Mitte quaeso ad ipsum inclusas, quae apud amicos meos
ipsi non inutiles erunt, nonnulli enim singulari affectu me prosecuti sunt, non
tantum è Nostratibus, verum etiam è reliquis. Scribam proxime Mosco-
viam, ut illius personam commendem, jam ante aliquot septimanas, gene-
raliter rem amicis meis in memoriam revocavi. Optarem ut liceret unam
vel alteram Epistolam Schars. perferendam consignare, quo facilior aditus
ipsi pateret, impeditus enim est introitus in Russiam illis, qui non sunt
mercatores atque amicis ibi destituuntur, sed si primas difficultates Christiana
fortitudine superaverit, res praeter spem è voto succedent. Interim hortan-
dus est ut disputationibus abstineat, incaute Antipietisticum furorem contra
se non irritet, neque Sectae studio verae religioni noceat. Molestias v. in ini-
tio orituras, fiducia Omnipotentis auxilii fretus, oculisque in gloriosa
Constantiae et fidelitatis praemia indesinenter defixis, vilipendat. Nescio
in qua parte Livoniae situs sit pagus Koikel, ubi Schars. degit, si vicinus
sit Revaliae, Narva ipsi prius petenda erit, ubi amici mei libenter ipsum
juvabunt, inprimis D. Dohnell, Vir pius, et quod magni momenti res est, ad-
versitatibus exercitatus. Si v. Rigae vicinior sit, vellem ut Dn. Gen. Super.
Fischerum meo nomine salutaret atque interrogaret, utrum epistolam meam prae-
terito anno ex Hollandia scriptam acceperit, nunciaretque ei me propediem
scripturum super iis rebus, quas Stokholmiae à me petebat.1
Copia lit. ejusd. ad Scharschmid.2
Nachdem ich vernommen daß derselbe eine reise nach Mosc. thun dürfte,
wenn er bei der deutschen Evangelischen Gemeine daselbst s. unterhalt haben könte,
so habe ich dieses an denselben schreiben wollen, damit er solches meinen
freunden vorzeigen u sich dadurch mit ihnen bekant machen möge.
Obsonderl. dem Herr Past. Schradern, an welchen ich deswegen geschrieben,
wiewohl ich persönlich mit ihm nicht bekant, indem er bei meiner Zeit
noch in Archangel gewesen. Hiernechst halte er sich an den alten Herr
D Blumentrost, welcher es sehr treulig mit der Kirche meinet, u am ersten
mir darvon gesagt, daß sie bei ihrer Gemeine theils zur sublevation
ihres Pastoris in den nachmittages Predigten, theils zu beßerer inspection