nondum viderim. Aegre a. ferrem, si ullae ex Tuis semper mihi suavissimis li-
teris interirent, nec potius, serius ocyus redderentur. De felici Tuo, Halae quod
posuisti, contubernio ibique hoc hieme commoratione, est, quod ex animo gaudeam
gratulerque ac Divinum Numen precibus implorem, ut illo gaudio, cujus praegustum
in aurifodina Halensi capis, aeternum fruaris. Videor mihi videre mutuam
Vestram quotidianam aedificationem, undiquaque fervorem Spiritus, crescentemque
in dies Charitatem ex fonte Israëlis ἐκτενῶς luxuriantem. Fac, O pectus
Charum, ut et Tuo labore, consilio, et quacunque ratione fieri possit, amoenissimus
Vester hortus, qui Halae est, porro plantetur, irrigetur orneturque multis modis,
atque ita diu diuque conservetur. Parum aberat quin junior Blumentrost
ad Te venisset, sed nescio qui factum, quod Senex ejus Venerandus Parens propo-
situm suum mutaret, atque eundem Regiomontum ire juberet, cum tamen in-
signiter toties laetatus fuerit, quoties narantem me de Hala, ut res erat, au-
diret. Spero a. brevi mentem ejus mutatum iri, cum jam tum à me per
literas inaudiverit, et Te suum amicum Exoptatiss. Halae degere, cui filium
suum commisisse, nunquam eum paenitebit. Comes illi eram in itinere usque
ad Novogrodum, inde precibus per annum ad id solicitatus tandem, juvante
Deo, hanc Oram repetii, nihil amplius exspectans, quam ut τὸ θέλημα
τοῦ Θεοῦ porro fiat, cui penitus subjecisse se, est certe vivere in coelis.
Moscovia multis me modis retinere conabatur, minitabaturque repetere, quo-
cunque etiam locorum fuero. Civitas haec, Senatus et Consistorium, si non
omni, maxima tamen ex parte ad munus hic Ecclesiasticum me applicari alla-
borant, cujus causa unam Concionem habui, atque alteram perendie D. V.
habere sum jussus. Examen, quod subeundem mihi adhuc est, non quidem
Dei gratia reformido, trepidare autem jam tum artus sentio, si reputo, quod
vix admoveri quis ad Officium hisce in locis possit, nisi manus ad varias
Confess. Computumque Ecclesiasticum per omnia servandum, extenderit, in quibus
tamen quaedam adhuc ventilanda et posthac forte dubia mansura occur-
runt. Providentiae autem Divinae rem istam totam, caeterasque omnes
meas res et conatus imo me totum committo, quae omnia ita diriget, ut inof-
fenso pede tranquillus esse possim. Promisit enim Altissimus, se in omni veri-
tate nos esse ducturum. Dn D. Fischer hoc mense in Germaniam ire de-
crevit, perlustrata ab eo ante aliquot dies Academia Dorpati, ubi