Nachdem auch der Gnädige Gott den Herrn Ludolff zum werkzeug ge-
braucht, mich in Moscau zutreiben, that ich auch ihm die Sache in etwas
kund mit folgenden:
Quosdam videmus, nec tamen novimus. Et contra; Quosdam novimus, nec tamen eosdem
videmus. Inter hos et Tu, Amice in Christo sincere, mihi es, indeque est, quod omnino
gaudeam. Notum Te autem mihi reddidisti plus vice simplici, praesertin in negotio
isto Tuo, quod cum Cl. Frankio nostro pertractasti, quod fecit, ut et ego has Oras
introirem. Innotuisti denuo mihi nuper Tuis literis, pro quibus gratias ago, par-
iter autem miror meas de m. 8tbr. a. s. nondum esse traditas, quas tamen Dn. Elers Na-r-
vam miseram, ulterius easdem ut promoveret. Consilium istud quod suppeditas de
addiscenda Russ. lingua est quidem optimum, ast ego animum initio quidem ad eam
applicatum, nunc autem fere penitus revocavi, idque ideo, quia multis modis solici-
tatus sum Narvam redire, ubi in eo sunt, ut Pastorem //me// ExtraOrdin. ad se, ut refe-
runt, vocent. Quae res facit, ut, manu adhuc de Russica illa tabula, exspectem
prius, quo Divina me sit Providentia protrusura. Ante enim quam videas
cui negotio quis destinatur, multa saepè tanguntur, quae satius fuisset, intacta
relinqui, ne pluribus intento minor ad singula sensus reddatur. Scopus est mensura
rerum, cum omnium, tum addiscendarum. Deo autem sit laus pro Gratia ista,
quam largiter jam tum mihi hic loci exhibuit, quam uberius se effusuram esse, spero.
Dn. P. Schrader infeliciter hactenus cum filia Dn. Kellermanni in Conjugio vixit,
dum perennem serram contentionis inter se reciprocarunt. Quoad mensam jam sepa-
ratus ab uxore vivit. Sed serra ista inter eos contentionis fecit, ut penitius Veri-
tatem, quae in C. J. est, consideret, inspiciat ac tractet. Recubat sub cruce ef-
ficaciterque operatur Spiritus ille Veritatis, quem in laceris quibusdam Galliae La-
zaris etiamnum habitare cum gaudio ex Te audimus. Coelestis certe lux ubique
ferme, quae Deo sit laus, radios quosdam suae claritatis emittit. O si jam tum
ignis iste, cujus accendendi gratia Christus in mundum venit, rursus omnibus
ubique flammis arderet. – – Legatio nostra ista magna, cujus fama dudum
per Europam increbuisse dicitur, multa secum, quae Regno Christi profutura sunt,
ut huc afferat, est quod devotè oremus. - –1
Er hingegen, ged. Herr Ludolf, hatte seine Freude über mein hiersein
in unterschiedl. briefen bezeuget. Unter andern aus Amsterdam
von 1. Apr. 97. also:
Amice in Christo Dilectissime.
Intellexi è charissimi Frankii mei literis quod Moscoviae appuleris, comiter ibi
exceptus à Dn. D. Blumentrost, quem amicissimè à me salutari cupio cum tota fam[i]lia sua.