libenter loquatur de rebus fidei, quas mercatores et milites (quales sunt peregrini
ibi degentes) parum solicite indagant, nostri Pastores vero ignari Vernaculae
Russicae suae Majestati explicare nequeunt. Cum Moscoviae morarer,
Archiater Tzareus, Dn. D. Blumentrost vir pietate non minus quam senio
Venerabilis, atque primarius Antistes alterius Templi Lutherani, mihi indicavit,
si juvenem quendam idoneum nancisci possent, qui inspectionem Scholae alio in-
feriori Ludimagistro sub ipso constituto, susciperet, et Pastorem in Concionibus
pomeridianis sublevaret, non tantum sumtus sustentationi necessarios ipsi
suppeditatum iri, verum etiam, si Pastor obiret, successionem ad ipsum devolvi
debere. Rem hanc tibi exponere volui, si forsan inter Auditores juve-
nem indole non minus quam morum probitate valentem detegeres, qui vitam
Servatori suo dicare, atque disjunctissimorum istorum membrorum Corporis
Christi ministerio se impendere vellet. Longe majori cum fructu vero
functionem hanc obiret, si Vernaculam istius regionis calleret, quo-
niam inter ipsos Lutheranos ibi natos nonnulli Germanicam linguam
sufficienter non norunt. Quodlibet ingenium vero ad linguam istam
addiscendam idoneum non est, cum inter Europaeas una ex difficillimis
sit Russica, sicuti apparebit ex rudimentis istius linguae, quae, si Deus
languidam valetudinem meam levet, Oxonii publicare decrevi, cujus
Academiae sumtibus egregios typos Slavonicos Amstelodami fieri
curavi. Si juvenis requisita indole et probitate praeditus tali
negotio se accingere vellet, atque mihi unum vel alterum mensem cum ipso
una esse liceret, nullam recusaturus essem operam ipsum in addiscenda
lingua juvandi, atque salubria in hanc rem consilia ipsi suppeditandi.
In indole requiro non tantum memoriam doctrinae capacem, verum etiam
judicium, ὁ χωρὶς βλαβῆς τῆς συνειδήσεως πᾶσιν ἀρέσκειν
γινώσκει, quo quidem nemo facile destituetur, qui dotibus ad Verbum
efficaciter tractandum superne ornatus est, et cor ad recipiendam aeter-
nam sapientiam in sinu gerit, cum quo indissolubiter conjuncta esse
solet, res in istis partibus inprimis necessaria, pietas s. probitas morum,
quorum perversitas me valde commovit, cum eam in Pastore quodam
nostro observari viderem, ab Archimandrita quodam Hierosolymitano,
qui ab avunculo suo Patriarcha Hierosolymitano Moscoviam missus, ibi
convivio aliquo nobiscum intererat. Cummunica quaeso hanc rem cum
Dn. D. Breithaupt, et si ita visum fuerit, cum ipso Dn. D. Spener. Vale Dabam Londini
d. 14 Octobr. 1695. Tui aestimatissimus

Ludolf