Ich hatte aber vorher den 23 Apr. also an ihn geschrieben
Pergratum mihi fuit, cum paucis me abhinc diebus Dn noster Cantor ex Te salutaret,
laetumque de Te nuntium afferret. Inquirebat a. simul an literas Tuas Responsorias
Moscoviae adhuc obtinuerim, quas tamen non vidi. Et ipse Dn. P. Dau et alii hisce
in oris amici literas ad me eò miserunt, ast mihi nil quicquam est redditum.
Miror certe qui factum, quod literae istae, quae exoptato mihi advenissent, tam
frustra in ventum abierint. Quae res efficit, utt non tam libero, quod alias
literae singulare habent, sed trepidante cal[oa]mo inposterum scribas, quamvis
tamen quivis fide Divinitus imbutus, ne Conscientiam laedat, et ore et manu
caveat. De Tua, Vir Optime, mutatione, qua ex pulvere Scholastico
es proditurus atque in arenam Academicam, et ut fieri ibi solet, disputatoriam
conscensurus, est quod ex animo gratulor, precorque Supremum Numen, quo haec
mutatio non sit periculosa, sed potius multis modis salutifera, quo honor Altissimi,
bonum publicum, Tua propria salus promoveatur largiter. Mearum rerum
volubilitatem hodiernamque faciem procul dubio ex aliis inaudisti. Stant illae
ita, ut nondum certus sim, an Pastorem, ut plerique omnes hujus Civitatis expetunt, hic agam nec ne. Ego hactenus feci, quod meum me jussit Officium, quodque
aliter dijudicare non potui, quam Voluntatem id ita exigere Divinam, quae
si aliter innotesceret seseque mihi conspiciendam praeberet, non profecto subterfugerem,
sed per mare, per Indos, quo me cunque Deus traheret retraheretque, assistente ejus
gratia, sequerer. Dn. D. Blumentrost omnibus modis instat, ut hanc moram
abrumpens ad se redeam advolemque, quod forte etiam fieret, ni magis tene-
rer, cursum hujus negotii exitumque experiri. Die praeterito Mercurii, qui
erat medius in magna hac hebdomade, prima, quod probe notavi, vice eram co-
ram Consistorio, ubi Dn. Super. quaerebat; An audeam bona Conscientia Munus
hoc Ecclesiasticum suscipere, cum nonnulli ex civibus contra supplicaverint, et ti-
mendum sit, ne plures turbae excitentur? Respondebam, me diu diuque variis modis
ab hac Paroecia solicitatum accessisse, praesentemque nunc hoc in loco nihil aliud
quam ut merè passivè me habeam acturum. Dn M Helwig querebatur, jam tum
Schismata inter Cives oriri, et; quae non essent expectanda, si res mea, ut cu-
perent tam anxiè, succederet? Respondebam non mihi esse nota Schismata. Quodsi
vero quaedam essent orta, me tamen non esse in causa. M Herbers objiciebat,
quosdam qui à partibus meis starent, minitari, rem omni vi donisque in effectum
producere, quanta tunc Conscientia quis Officio suo posset fungi. Quibus paululum tacebam,
laetumque de Te nuntium afferret. Inquirebat a. simul an literas Tuas Responsorias
Moscoviae adhuc obtinuerim, quas tamen non vidi. Et ipse Dn. P. Dau et alii hisce
in oris amici literas ad me eò miserunt, ast mihi nil quicquam est redditum.
Miror certe qui factum, quod literae istae, quae exoptato mihi advenissent, tam
frustra in ventum abierint. Quae res efficit, ut