Mag. Ich sehe wohl, daß ihr u alle eure Mitgenoßen verkehrte leute
seid, darum wil ich euch keiner Zurede mehr werth achten.
Paedag. Wir wollen aber unterdeßen mit Gott testo fleißiger reden u
ihm auch euer elend vortragen. –
Wegen der Libb. Symbol. schrieb aus Riga Herr Rect. Uppendorff von 26 Maj. also:

שלשVir Clarissime Fautor Honoratissime
Quod Clericorum dissensionibus Narvae exercearis invitus percepi, si quidem ea
ratione scopum, in quem à Civibus fuisti desideratus, aegrius assequeris. Deus
aperiat oculos mentis quibusvis errantibus, et servet Veritatem doctrinae una cum #
vitae pietate illibatam! Libris Symb. ut fideliter adstipulemur, requirit omnino
Ecclesiae tranquillitas, eos autem Scripturae S. neutiquam esse aequiperandos Scripto-
rum illorum et autorum conditio satis ostendit. Recipi tamen posse in dogmatibus
potioribus non est quod ambigamus, quae autem minus ponderosa non videntur
cum Scriptura διαῤῥήδην convenire ea nemini ceu Divinitus inspirata obtrudi
cavebit Prudentia Christiana. Num ergo in disceptatione ista fuit osten-
sum dissentire adeo Libb. Symb. à Scriptura S. Quot dentur Ecclesiae in Ger-
mania, quae F. Conc. strictè sic dictae non subscripserunt, quae hinc nisi errores
alios approbaverint, heterodoxiae non solent insimulari. Loco enim illius
Luneburg. Ducatus Corpus doctrinae Julium, sicut Borussiacae Manuale Pru-
tenicum amplectuntur, quae tamen inter se non adeo pugnant, unde ab Ecclesiastico
Officio eos excludere non solent qui libr. Symbolicis omnibus sunt obstricti.
Cum Rev. Dn. Fischero quàm non liceat colloqui, hinc conjicies, quod jam per
aliquot septimanas in praedio Lindenhof degat, nec nisi per literas cum eo agere
liceat, ad quas tamen raro respondere ei vacat. Nonnunquam benevolam Tui
fecit mentionem, quo autem consilio Te advocari jusserit, non inaudivi, interdum
autem per privatas hujusmodi literas curavit advocandos, quos Officio publico ad-
movit. Postquam utrinque convenit in rebus de quibus videri potuit dubitatio aliqua
orta. Quid autem in Moscovia constantiae sperandum in laboribus ad Ecclesiam
pertinentibus non facile dixero, praecipuè si Pontificiorum Doctrina in imperio illo
fuerit approbata, quod Novellae apertè satis testantur. Deus curam agat
Ecclesiae et omnium quibus illius salus est cordi, Cujus protectioni
T. Clar. ex animo commendat

T. Obsequiosiss.JUppendorf.1